Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 32   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Eliu is angry with Job and his friends. He boasts of himself.

[1] Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. [2] Et iratus indignatusque est Eliu, filius Barachel, Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. [3] Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. [4] Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. [5] Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

[6] Respondensque Eliu, filius Barachel, Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. [7] Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. [8] Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. [9] Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. [10] Ideo dicam : Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

[11] Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus : [12] et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. [13] Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo. [14] Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. [15] Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.

[16] Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt : [17] respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. [18] Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. [19] En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. [20] Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.

[21] Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. ... [22] Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 32   next >