DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 27 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Job persists in asserting his own innocence, and that hypocrites will be punished in the end.

[1] Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: [2] Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. [3] Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, [4] non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium. [5] Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

[6] Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. [7] Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus. [8] Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? [9] Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? [10] aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore?

[11] Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam. [12] Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? [13] Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient. [14] Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: [15] qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.

[16] Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta: [17] praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. [18] Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. [19] Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. [20] Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.

[21] Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. [22] Et mittet super eum, et non parcet: de manu ejus fugiens fugiet. [23] Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

< previous | Chapter 27 | next >