Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job shews that the wicked often prosper in this world, even to the end of their life: but that their judgment is in another world.

[1] Respondens autem Job, dixit : [2] Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. [3] Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba ridete. [4] Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? [5] Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.

[6] Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. [7] Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? [8] Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. [9] Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. [10] Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata foetu suo.

[11] Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. [12] Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. [13] Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. [14] Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. [15] Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?

[16] Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. [17] Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? [18] Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. [19] Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. [20] Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.

[21] Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? [22] Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? [23] Iste moritur robustus et sanus, dives et felix : [24] viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur : [25] alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus :

[26] et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. [27] Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. [28] Dicitis enim : Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? [29] Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis : [30] quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.

[31] Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit, quis reddet illi? [32] Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit. [33] Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. [34] Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 21   next >