Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job complains of the cruelty of his friends; he describes his own sufferings: and his belief of a future resurrection.

[1] Respondens autem Job, dixit : [2] Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? [3] En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. [4] Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. [5] At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.

[6] Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. [7] Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet : vociferabor, et non est qui judicet. [8] Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit. [9] Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. [10] Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.

[11] Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. [12] Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. [13] Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. [14] Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. [15] Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.

[16] Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum. [17] Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. [18] Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. [19] Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. [20] Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

[21] Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. [22] Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? [23] Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro, [24] stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? [25] Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :

[26] et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. [27] Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo. [28] Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? [29] Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 19   next >