Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job's hope in God: he expects rest in death.

[1] Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. [2] Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. [3] Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. [4] Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur. [5] Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.

[6] Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. [7] Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. [8] Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. [9] Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. [10] Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.

[11] Dies mei transierunt : cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. [12] Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. [13] Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris stravi lectulum meum. [14] Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus. [15] Ubi est ergo nunc praestolatio mea? et patientiam meam quis considerat?

[16] In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 17   next >