Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42

Job persists in maintaining his innocence: and reproves his friends.

[1] Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. [2] Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum. [3] Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, [4] prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. [5] Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes!

[6] Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. [7] Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? [8] Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? [9] aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? [10] Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

[11] Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. [12] Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae. [13] Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. [14] Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? [15] Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

[16] Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. [17] Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris. [18] Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. [19] Quis est qui judicetur mecum? veniat : quare tacens consumor? [20] Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :

[21] manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. [22] Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi. [23] Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. [24] Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? [25] Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :

[26] scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. [27] Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti, [28] qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

< previous   Book Of Job   next >
< previous   Chapter 13   next >