DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Sophar reproves Job, for justifying himself, and invites him to repentance.

[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: [2] Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? [3] Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? [4] Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. [5] Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,

[6] ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua! [7] Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? [8] Excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? [9] Longior terra mensura ejus et latior mari. [10] Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?

[11] Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? [12] Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. [13] Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. [14] Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, [15] tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.

[16] Miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis. [17] Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. [18] Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. [19] Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. [20] Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae.

< previous | Chapter 11 | next >