|
God reneweth his promise. The genealogies of Ruben, Simon and Levi, down to Moses and Aaron.
[1] Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
[2] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
[3] qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis.
[4] Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
[5] Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
[6] Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
[7] Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum,
[8] et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
[9] Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
[10] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[11] Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua.
[12] Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?
[13] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
[14] Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi:
[15] hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.
[16] Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
[17] Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas.
[18] Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
[19] Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas.
[20] Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
[21] Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
[22] Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri.
[23] Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
[24] Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum.
[25] At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
[26] Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
[27] Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron,
[28] in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti.
[29] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi.
[30] Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?
|