Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The people mourn for their sin. Moses pitcheth the tabernacle without the camp. He converseth familiarly with God. Desireth to see his glory.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam : [2] mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, [3] et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es : ne forte disperdam te in via. [4] Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. [5] Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israel : Populus durae cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

[6] Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. [7] Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra. [8] Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. [9] Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, [10] cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

[11] Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. [12] Dixit autem Moyses ad Dominum : Praecipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. [13] Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc. [14] Dixitque Dominus : Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi. [15] Et ait Moyses : Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.

[16] In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? [17] Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. [18] Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam. [19] Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. [20] Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

[21] Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. [22] Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam : [23] tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 33   next >