Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Esther | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The king hearing of the good service done him by Mardochai, commandeth Aman to honour him next to the king, which he performeth.

[1] Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur, [2] ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium. [3] Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit. [4] Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. [5] Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.

[6] Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, [7] respondit: Homo, quem rex honorare cupit, [8] debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum, [9] et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare. [10] Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas.

[11] Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. [12] Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: [13] narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus. [14] Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.

< previous | Chapter 6 | next >