Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Esther   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Esther comes into the king's presence: she is terrified, but God turns his heart.

[1] Et mandavit ei ( haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. [2] Memorare, inquit, dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem : [3] et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte. [4] Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. [5] Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,

[6] et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens : [7] altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. [8] Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum. [9] Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu. [10] Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.

[11] Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur : [12] Quid habes, Esther? ego sum frater tuus : noli metuere. [13] Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. [14] Accede igitur, et tange sceptrum. [15] Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris?

[16] Quae respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. [17] Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. [18] Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est. [19] Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.

< previous   Book Of Esther   next >
< previous   Chapter 15   next >