Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Esther | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

The dream of Mardochai, which in the ancient Greek and Latin Bibles was into the beginning of the book, but was detached by St. Jerome, and put in this place.

[1] Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem. [2] Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: [3] homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. [4] Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda: [5] et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:

[6] et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. [7] Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. [8] Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram. [9] Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem. [10] Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

[11] Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. [12] Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium.

< previous | Chapter 11 | next >