Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Esther   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

Assuerus's greatness. Mardochai's dignity.

[1] Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias : [2] cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : [3] et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit : et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. [4] Dixitque Mardochaeus : A Deo facta sunt ista. [5] Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.

[6] Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. [7] Duo autem dracones : ego sum, et Aman. [8] Gentes, quae convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum. [9] Gens autem mea Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : [10] et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.

[11] Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : [12] et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae. [13] Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel.

< previous   Book Of Esther   next >
< previous   Chapter 10   next >