|
Nabuchodonosor sendeth Holofernes to waste the countries of the west.
[1] Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
[2] Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
[3] dixitque cogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
[4] Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae,
[5] et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos praecipue, qui contempserunt imperium eum.
[6] Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
[7] Tunc Holofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut praecepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
[8] Omnemque expeditionem suam fecit praeire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quae exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
[9] Frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit.
[10] Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
[11] Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut locustae.
[12] Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
[13] Effregit autem civitatem opinatissimam Melothi, praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon.
[14] Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quae erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
[15] et occupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.
[16] Abduxitque omnes filios Madian, et praedavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
[17] Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:
[18] et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
|