|
They are kindly entertained by Raguel. Tobias demandeth Sara to wife.
[1] Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
[2] Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annae uxori suae: Quam similis est juvenis iste consobrino meo!
[3] Et cum haec dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
[4] Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.
[5] Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
[6] Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,
[7] dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
[8] Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatae sunt.
[9] Postquam autem locuti sunt, praecepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
[10] Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
[11] Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere coepit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
[12] dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.
[13] Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
[14] Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suae secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
[15] Et apprehendens dexteram filiae suae, dexterae Tobiae tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
[16] Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
[17] Et post haec epulati sunt, benedicentes Deum.
[18] Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum.
[19] Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
[20] Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quod perpessa es.
|