Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

Young Tobias seeking a guide for his journey, the angel Raphael, in shape of a man, undertaketh this office.

[1] Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam, pater. [2] Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. [3] Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. [4] Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. [5] Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum.

[6] Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? [7] At ille respondit: Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum? [8] Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis. [9] Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec haec ipsa nuntiem patri meo. [10] Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.

[11] Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. [12] Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? [13] Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. [14] Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. [15] Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te.

[16] Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu. [17] Cui Raphael angelus dixit: Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? [18] Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius. [19] Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. [20] Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.

[21] Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. [22] Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul. [23] Cumque profecti essent, coepit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis. [24] Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum. [25] Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.

[26] Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. [27] Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. [28] Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.

< previous | Chapter 5 | next >