Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Tobias (Tobit) | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

Tobias anointeth his father's eyes with the fish's gall, and he recovereth his sight.

[1] Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quae est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. [2] Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. [3] Si placet itaque tibi, praecedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiae, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. [4] Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphael ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. [5] Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.

[6] Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. [7] Dixitque Raphael ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. [8] Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen caeli, et in aspectu tuo gaudebit. [9] Tunc praecucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suae caudae gaudebat. [10] Et consurgens caecus pater ejus, coepit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo.

[11] Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et coeperunt ambo flere prae gaudio. [12] Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. [13] Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. [14] Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et coepit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. [15] Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.

[16] Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. [17] Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. [18] Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: [19] et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. [20] Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quae circa illum ostenderat Deus.

[21] Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.

< previous | Chapter 11 | next >