Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Fire from heaven consumeth the sacrifices. The solemnity of the dedication of the temple. God signifieth his having heard Solomon's prayer: yet so if he continue to serve him.

[1] Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. [2] Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. [3] Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum, stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. [4] Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. [5] Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.

[6] Sacerdotes autem stabant in officiis suis: et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat. [7] Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare aeneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. [8] Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. [9] Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. [10] Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono, quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israeli populo suo.

[11] Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. [12] Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. [13] Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum: [14] conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. [15] Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.

[16] Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei, et cor meum ibi cunctis diebus. [17] Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia, quae praecepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris: [18] suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel. [19] Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea, quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, [20] evellam vos de terra mea, quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.

[21] Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? [22] Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa haec mala.

< previous | Chapter 7 | next >