DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 27 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Joatham's good reign.

[1] Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. [2] Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. [3] Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. [4] Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres. [5] Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

[6] Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. [7] Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israel et Juda. [8] Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. [9] Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

< previous | Chapter 27 | next >