DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 17 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Josaphat's reign: his care for the instruction of his people: his numerous forces.

[1] Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israel. [2] Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus. [3] Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, [4] sed in Deo patris sui: et perrexit in praeceptis illius et non juxta peccata Israel. [5] Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.

[6] Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. [7] Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michaeam ut docerent in civitatibus Juda: [8] et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes: [9] docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. [10] Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.

[11] Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. [12] Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. [13] Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem, [14] quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. [15] Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.

[16] Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. [17] Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. [18] Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. [19] Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda.

< previous | Chapter 17 | next >