DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Roboam's reign. His kingdom is strengthened.

[1] Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum. [2] Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: [3] Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israel, qui est in Juda et Benjamin: [4] Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. [5] Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et aedificavit civitates muratas in Juda.

[6] Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, [7] Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, [8] necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, [9] sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, [10] Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quae erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.

[11] Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. [12] Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. [13] Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, [14] relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem: eo quod abjecisset eos Jeroboam, et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur. [15] Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.

[16] Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israel, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. [17] Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. [18] Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, [19] quae peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom. [20] Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.

[21] Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. [22] Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, [23] quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda, et Benjamin, et in universis civitatibus muratis: praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.

< previous | Chapter 11 | next >