DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Paralipomenon (2 Chronicles) | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Roboam answereth the people roughly: upon which ten tribes revolt.

[1] Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem. [2] Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est. [3] Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes: [4] Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi. [5] Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

[6] iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo? [7] Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore. [8] At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius. [9] Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus? [10] At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.

[11] Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus. [12] Venit ergo Jeroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis. [13] Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum: [14] locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus. [15] Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.

[16] Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israel; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua. [17] Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. [18] Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem. [19] Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.

< previous | Chapter 10 | next >