DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

The posterity of Benjamin is further declared down to Saul. His issue.

[1] Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, [2] Nohaa quartum, et Rapha quintum. [3] Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud, [4] Abisue quoque et Naaman, et Ahoe, [5] sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.

[6] Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. [7] Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud. [8] Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. [9] Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, [10] Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis.

[11] Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal. [12] Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic aedificavit Ono, et Lod, et filias ejus. [13] Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth. [14] Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth, [15] et Zabadia, et Arod, et Heder,

[16] Michael quoque, et Jespha, et Joha filii Baria. [17] Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, [18] et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal, [19] et Jacim, et Zechri, et Zabdi, [20] et Elioenai, et Selethai, et Eliel,

[21] et Adaia, et Baraia, et Samarath filii Semei. [22] Et Jespham, et Heber, et Eliel, [23] Et Abdon, et Zechri, et Hanan, [24] et Hanania, et Aelam, et Anathothia, [25] et Jephdaia, et Phanuel filii Sesac.

[26] Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, [27] et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham. [28] Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem. [29] In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha: [30] filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,

[31] Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: [32] et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. [33] Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. [34] Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. [35] Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.

[36] Et Ahaz genuit Joada: et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, [37] et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. [38] Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. [39] Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius. [40] Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.

< previous | Chapter 8 | next >