Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 27 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

The twelve captains for every month; the twelve princes of the tribes. David's several officers.

[1] Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli praeerant. [2] Primae turmae in primo mense Jesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia; [3] de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. [4] Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium. [5] Dux quoque turmae tertiae in mense tertio, erat Banaias filius Jojadae sacerdos: et in divisione sua viginti quatuor millia.

[6] Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius ejus. [7] Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia. [8] Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites: et in turma ejus viginti quatuor millia. [9] Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma ejus viginti quatuor millia. [10] Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia.

[11] Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma ejus viginti quatuor millia. [12] Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini: et in turma ejus viginti quatuor millia. [13] Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma ejus viginti quatuor millia. [14] Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma ejus viginti quatuor millia. [15] Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma ejus viginti quatuor millia.

[16] Porro tribubus praeerant Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha: [17] Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc: [18] Juda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael. [19] Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiae: Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel: [20] filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiae tribui Manasse, Joel filius Phadaiae:

[21] et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariae: Benjamin autem, Jasiel filius Abner. [22] Dan vero, Ezrihel filius Jeroham: hi principes filiorum Israel. [23] Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. [24] Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David. [25] Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel: his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae.

[26] Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub: [27] vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. [28] Nam super oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Joas. [29] Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli: [30] super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Jadias Meronathites:

[31] super oves quoque Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiae regis David. [32] Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. [33] Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. [34] Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.

< previous | Chapter 27 | next >