|
The divisions of the porters. Offices of other Levites.
[1] Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
[2] Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus,
[3] Aelam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus.
[4] Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
[5] Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
[6] Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
[7] Filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.
[8] Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
[9] Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
[10] De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
[11] Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
[12] Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
[13] Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
[14] Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
[15] Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium.
[16] Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
[17] Ad orentem vero Levitae sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini.
[18] In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.
[19] Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
[20] Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
[21] Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.
[22] Filii Jehieli: Zathan, et Joel fratres ejus super thesauros domus Domini.
[23] Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
[24] Subael autem filius Gersom, filii Moysi, praepositus thesauris.
[25] Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
[26] Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
[27] de bellis, et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
[28] Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.
[29] Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israel ad docendum et judicandum eos.
[30] Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
[31] Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
[32] fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
|