DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

David having prepared all necessaries, chargeth Solomon to build the temple and the princes to assist him.

[1] Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli. [2] Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. [3] Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas praeparavit David: et aeris pondus innumerabile. [4] Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. [5] Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.

[6] Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel. [7] Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, [8] sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: [9] filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus. [10] Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.

[11] Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. [12] Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui. [13] Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et judicia, quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare, et virilter age; ne timeas, neque paveas. [14] Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides praeparavi ad universa impendia. [15] Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,

[16] in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum. [17] Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adjuvarent Salomonem filium suum: [18] Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. [19] Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.

< previous | Chapter 22 | next >