David's sin in numbering the people is punished by a pestilence: which ceaseth upon his offering sacrifice in the thrashingfloor of Ornan.
[1] Consurrexit autem Satan contra Israel, et concitavit David ut numeraret Israel.
[2] Dixitque David ad Joab, et ad principes populi : Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
[3] Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
[4] Sed sermo regis magis praevaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israel : et reversus est Jerusalem,
[5] deditque David numerum eorum, quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
[6] Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exequeretur regis imperium.
[7] Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israel.
[8] Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
[9] Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens :
[10] Vade, et loquere ad David, et dic ei : Haec dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
[11] Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Haec dicit Dominus : Elige, quod volueris :
[12] aut tribus annis famem; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angleum Domini interficere in universis finibus Israel : nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
[13] Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiae premunt : sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
[14] Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel : et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
[15] Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo, qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusaei.
[16] Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse, quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
[17] Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus? ego, qui peccavi; ego, qui malum feci? iste grex, quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur.
[18] Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei.
[19] Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
[20] Porro Ornan cum suspexisset, et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum.
[21] Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
[22] Dixitque ei David : Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
[23] Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens praebebo.
[24] Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
[25] Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
[26] Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.
[27] Praecepitque Dominus angelo : et convertit gladium suum in vaginam.
[28] Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas.
[29] Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
[30] Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
|