Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 19 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

The Ammonites abuse David's ambassadors: both they and their confederates are overthrown.

[1] Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo. [2] Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon, [3] dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. [4] Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. [5] Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.

[6] Videntes autem filii Ammon, quod injuriam fecissent David, tam Hanon, quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. [7] Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum. [8] Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium: [9] egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis: reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt. [10] Igitur Joab intelligens bellum ex adverso, et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israel, et perrexit contra Syrum.

[11] Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui: et perrexerunt contra filios Ammon. [12] Dixitque: Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi: si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium. [13] Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet. [14] Perrexit ergo Joab, et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium: et fugavit eos. [15] Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem: reversusque est etiam Joab in Jerusalem.

[16] Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium: Sophach autem princeps militiae Adarezer erat dux eorum. [17] Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus. [18] Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem. [19] Videntes autem servi Adarezer se ab Israel esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei: noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.

< previous | Chapter 19 | next >