DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

The ark is placed in the tabernacle. Sacrifice is offered. David blesseth the people, disposeth the offices of Levites, and maketh a psalm of praise to God.

[1] Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo. [2] Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. [3] Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam. [4] Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel: [5] Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:

[6] Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca foederis Domini. [7] In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph, et fratres ejus: [8] Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. [9] Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia ejus. [10] Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.

[11] Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper. [12] Recordamini mirabilium ejus quae fecit: signorum illius, et judiciorum oris ejus, [13] semen Israel servi ejus; filii Jacob electi ejus. [14] Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus. [15] Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis, quem praecepit in mille generationes,

[16] quem pepigit cum Abraham: et juramenti illius cum Isaac. [17] Et constituit illud Jacob in praeceptum: et Israel in pactum sempiternum, [18] dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae, [19] cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus. [20] Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

[21] Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges. [22] Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari. [23] Cantate Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare ejus, [24] narrate in gentibus gloriam ejus: in cunctis populis mirabilia ejus. [25] Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.

[26] Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem caelos fecit. [27] Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. [28] Afferte Domino, familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium. [29] Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto. [30] Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.

[31] Laetentur caeli, et exultet terra; et dicant in nationibus: Dominus regnavit. [32] Tonet mare, et plenitudo ejus: exultent agri, et omnia quae in eis sunt. [33] Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram. [34] Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus. [35] Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.

[36] Benedictus Dominus Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino. [37] Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas. [38] Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores. [39] Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, [40] ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.

[41] Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus. [42] Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa et canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. [43] Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.

< previous | Chapter 16 | next >