|
Saul is slain for his sins: he is buried by the men of Jabes.
[1] Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.
[2] Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
[3] Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
[4] Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
[5] Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
[6] Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
[7] Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
[8] Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboe.
[9] Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:
[10] arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
[11] Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,
[12] consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus: attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
[13] Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
[14] nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
|