|
Athalia's usurpation and tyranny. Joas is made king. Athalia is slain.
[1] Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
[2] Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur.
[3] Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.
[4] Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:
[5] et praecepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:
[6] tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quae est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa.
[7] Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
[8] Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente.
[9] Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
[10] Qui dedit eis hastas, et arma regis David, quae erant in domo Domini.
[11] Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et aedis, circum regem.
[12] Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.
[13] Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,
[14] vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio.
[15] Praecepit autem Jojada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.
[16] Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
[17] Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
[18] Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
[19] Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
[20] Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
[21] Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.
|