|
Solomon's chief officers. His riches and wisdom.
[1] Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
[2] et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
[3] Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae: Josaphat filius Ahilud a commentariis:
[4] Banaias filius Jojadae super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes.
[5] Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
[6] et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
[7] Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui ejus: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
[8] Et haec nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim.
[9] Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bathanan.
[10] Benhesed in Aruboth; ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
[11] Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
[12] Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
[13] Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas.
[14] Abinadab filius Addo praeerat in Manaim.
[15] Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
[16] Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth.
[17] Josaphat filius Pharue, in Issachar.
[18] Semei filius Ela, in Benjamin.
[19] Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
[20] Juda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.
[21] Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus.
[22] Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
[23] decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
[24] Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Taphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
[25] Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
[26] Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
[27] Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
[28] Hordeum quoque, et paleas equorum, et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
[29] Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris.
[30] Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
[31] et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
[32] Locutus est quoque Salomon tria millia parabola: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.
[33] Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
[34] Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam ejus.
|