Latin Vulgate (Clementine)
< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22

Elias shutteth up the heaven from raining. He is fed by ravens, and afterwards by a widow of Sarephta. He raiseth the window's son to life.

[1] Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mea verba. [2] Et factum est verbum Domini ad eum, dicens : [3] Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, [4] et ibi de torrente bibes : corvisque praecepi ut pascant te ibi. ... [5] Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.

... [6] Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. ... [7] Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram. ... [8] Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens : ... [9] Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te. ... [10] Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquae in vase ut bibam.

... [11] Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. ... [12] Quae respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. ... [13] Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea. ... [14] Haec autem dicit Dominus Deus Israel : Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae. ... [15] Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae : et comedit ipse, et illa, et domus ejus : et ex illa die

... [16] hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliae. ... [17] Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. ... [18] Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum? ... [19] Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. ... [20] Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?

... [21] Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. ... [22] Et exaudivit Dominus vocem Eliae : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. ... [23] Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi : En vivit filius tuus. ... [24] Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

< previous   3rd Book Of Kings (1 Kings)   next >
< previous   Chapter 17   next >