Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David numbereth the people: God sendeth a pestilence, which is stopt by David's prayer and sacrifice.

[1] Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israel et Judam. [2] Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. [3] Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? [4] Obtinuit autem sermo regis verba Joab, et principum exercitus : egressusque est Joab, et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. [5] Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, quae est in valle Gad :

[6] et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, [7] transierunt prope moenia Tyri, et omnem terram Hevaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee : [8] et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. [9] Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium : et de Juda quingenta millia pugnatorum. [10] Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.

[11] Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens : [12] Vade, et loquere ad David : Haec dicit Dominus : Trium tibi datur optio, elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. [13] Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem. [14] Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini ( multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum. [15] Immisitque Dominus pestilentiam in Israel, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.

[16] Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei. [17] Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. [18] Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. [19] Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus. [20] Conspiciensque Areuna, animadverti regem et servos ejus transire ad se :

[21] et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait : Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo. [22] Et ait Areuna ad David : Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. [23] Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. [24] Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta : [25] et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 24   next >