DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

God blesseth Noe: forbiddeth blood, and promiseth never more to destroy the world by water. The blessing of Sem and Japheth.

[1] Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. [2] Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. [3] Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. [4] Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. [5] Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

[6] Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. [7] Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. [8] Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo: [9] Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: [10] et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.

[11] Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. [12] Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: [13] arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. [14] Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus: [15] et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.

[16] Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. [17] Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. [18] Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. [19] Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. [20] Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

[21] Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. [22] Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. [23] At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. [24] Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, [25] ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

[26] Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. [27] Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. [28] Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. [29] Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.

< previous | Chapter 9 | next >