Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

The deluge ceaseth. Noe goeth out of the ark, and offereth a sacrifice. God's covenant to him.

[1] Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. [2] Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli: et prohibitae sunt pluviae de caelo. [3] Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. [4] Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae. [5] At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

[6] Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, [7] qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. [8] Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae. [9] Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. [10] Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

[11] At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. [12] Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. [13] Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae. [14] Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. [15] Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:

[16] Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. [17] Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. [18] Egressus est ergo Noe, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. [19] Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. [20] Aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

[21] Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. [22] Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.

< previous | Chapter 8 | next >