DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Noe with his family go into the ark. The deluge overflows the earth.

[1] Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. [2] Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. [3] Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae. [4] Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae. [5] Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus.

[6] Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram. [7] Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. [8] De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, [9] duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe. [10] Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.

[11] Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt: [12] et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. [13] In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: [14] ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres, [15] ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.

[16] Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. [17] Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. [18] Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas. [19] Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo. [20] Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

[21] Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines, [22] et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt. [23] Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. [24] Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.

< previous | Chapter 7 | next >