|
The mourning for Jacob, and his interment. Joseph's kindness towards his brethren. His death.
[1] Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
[2] Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
[3] Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
[4] Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
[5] eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
[6] Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
[7] Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae Aegypti:
[8] domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
[9] Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica.
[10] Veneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
[11] Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Aegypti.
[12] Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis:
[13] et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre.
[14] Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
[15] Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
[16] mandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,
[17] ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
[18] Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus.
[19] Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?
[20] Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
[21] Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
[22] Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
[23] Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
[24] Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:
[25] mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto.
|