DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 47 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Jacob and his sons are presented before Pharao: he giveth them the land of Gessen. The famine forceth the Egyptians to sell all their possessions to the king.

[1] Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. [2] Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: [3] quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. [4] Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. [5] Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.

[6] Terra Aegypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. [7] Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, [8] et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae? [9] respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. [10] Et benedicto rege, egressus est foras.

[11] Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao. [12] Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis. [13] In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan. [14] E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis. [15] Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?

[16] Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. [17] Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. [18] Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. [19] Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. [20] Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,

[21] et cunctos populos ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus, [22] praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. [23] Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, [24] ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. [25] Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.

[26] Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit. [27] Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. [28] Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum. [29] Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto: [30] sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti.

[31] Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.

< previous | Chapter 47 | next >