DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 46 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Israel, warranted by a vision from God, goeth down into Egypt with all his family.

[1] Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti: et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, [2] audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum. [3] Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. [4] Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. [5] Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,

[6] et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo, [7] filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies. [8] Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. [9] Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. [10] Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.

[11] Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. [12] Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul. [13] Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron. [14] Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel. [15] Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua: omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.

[16] Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. [17] Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. [18] Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae: et hos genuit Jacob sedecim animas. [19] Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. [20] Natique sunt Joseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.

[21] Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. [22] Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animae, quatuordecim. [23] Filii Dan: Husim. [24] Filii Nephthali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. [25] Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae: et hos genuit Jacob: omnes animae, septem.

[26] Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. [27] Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. [28] Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. [29] Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. [30] Dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.

[31] At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: [32] et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. [33] Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? [34] respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.

< previous | Chapter 46 | next >