DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 45 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Joseph maketh himself known to his brethren: and sendeth for his father.

[1] Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus: unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae. [2] Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis. [3] Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. [4] Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. [5] Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.

[6] Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. [7] Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. [8] Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti. [9] Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti: descende ad me, ne moreris, [10] et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides:

[11] ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides. [12] En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. [13] Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto: festinate, et adducite eum ad me. [14] Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. [15] Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.

[16] Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. [17] Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, [18] et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. [19] Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum: et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. [20] Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Aegypti vestrae erunt.

[21] Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. [22] Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: [23] tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. [24] Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. [25] Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

[26] Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. [27] Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus, [28] et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.

< previous | Chapter 45 | next >