DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 44 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Joseph's contrivance to stop his brethren. The humble supplication of Juda.

[1] Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. [2] Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. [3] Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. [4] Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? [5] scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.

[6] Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est. [7] Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? [8] pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? [9] apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. [10] Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

[11] Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. [12] Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. [13] At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. [14] Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. [15] Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?

[16] Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. [17] Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. [18] Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem [19] dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? [20] et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

[21] Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. [22] Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. [23] Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. [24] Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus. [25] Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.

[26] Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. [27] Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. [28] Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. [29] Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. [30] Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

[31] videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. [32] Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. [33] Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. [34] Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.

< previous | Chapter 44 | next >