DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 39 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Joseph hath charge of his master's house: rejecteth his mistress's solicitations: is falsely accused by her, and cast into prison, where he hath the charge of all the prisoners.

[1] Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. [2] Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, [3] qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius. [4] Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant: [5] benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam:

[6] nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. [7] Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. [8] Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: [9] nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? [10] Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.

[11] Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: [12] et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. [13] Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, [14] vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos: En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, [15] et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.

[16] In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, [17] et ait: Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi: [18] cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. [19] His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: [20] tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

[21] Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. [22] Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. [23] Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

< previous | Chapter 39 | next >