DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 37 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Joseph's dreams: he is sold by his brethren, and carried into Egypt.

[1] Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. [2] Et hae sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. [3] Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. [4] Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. [5] Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quae causa majoris odii seminarium fuit.

[6] Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: [7] putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. [8] Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. [9] Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. [10] Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?

[11] Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. [12] Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, [13] dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, [14] Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: [15] invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.

[16] At ille respondit: Fratres meos quaero: indica mihi ubi pascant greges. [17] Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. [18] Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: [19] et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: [20] venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

[21] Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: [22] Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. [23] Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: [24] miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam. [25] Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum.

[26] Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? [27] melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. [28] Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Aegyptum. [29] Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: [30] et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?

[31] Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt: [32] mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. [33] Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est: fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. [34] Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. [35] Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

[36] Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

< previous | Chapter 37 | next >