DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 31 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Jacob's departure: he is pursued and overtaken by Laban. They make a covenant.

[1] Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: [2] animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, [3] maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. [4] Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, [5] dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum.

[6] Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. [7] Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. [8] Si quando dixit: Variae erunt mercedes tuae: pariebant omnes oves varios foetus; quando vero e contrario, ait: Alba quaeque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. [9] Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. [10] Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

[11] Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. [12] Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban. [13] Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae. [14] Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri? [15] nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?

[16] Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac. [17] Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit. [18] Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. [19] Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. [20] Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

[21] Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, [22] nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. [23] Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. [24] Viditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. [25] Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

[26] Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? [27] cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? [28] Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem [29] valet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius. [30] Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?

[31] Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. [32] Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. [33] Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, [34] illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, [35] ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quaerentis est.

[36] Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, [37] et scrutatus es omnem supellectilem meam? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te. [38] Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: [39] nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: [40] die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

[41] Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. [42] Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. [43] Respondit ei Laban: Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? [44] Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te. [45] Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:

[46] dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: [47] quem vocavit Laban Tumulum testis: et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae. [48] Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. [49] Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, [50] si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.

[51] Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, [52] testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans. [53] Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: [54] immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi: [55] Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.

< previous | Chapter 31 | next >