Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 25 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Abraham's children by Cetura; his death and that of Ismael. Isaac hath Esau and Jacob twins. Esau selleth his first birthright to Jacob.

[1] Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: [2] quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue. [3] Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. [4] At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae. [5] Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac:

[6] filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. [7] Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni. [8] Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. [9] Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre, [10] quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

[11] Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. [12] Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae: et [13] haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, [14] Masma quoque, et Duma, et Massa, [15] Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

[16] Isti sunt filii Ismaelis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. [17] Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. [18] Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. [19] Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: [20] qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

[21] Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. [22] Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. [23] Qui respondens ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. [24] Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. [25] Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.

[26] Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. [27] Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. [28] Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. [29] Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, [30] ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

[31] Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. [32] Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? [33] Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. [34] Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

< previous | Chapter 25 | next >