Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

God resteth on the seventh day and blesseth it. The earthly paradise, in which God placeth man. He commandeth him not to eat of the tree of knowledge. And formeth a woman of his rib.

[1] Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum. [2] Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. [3] Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. [4] Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, [5] et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

[6] sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. [7] Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. [8] Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. [9] Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali. [10] Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

[11] Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum : [12] et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. [13] Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae. [14] Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. [15] Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

[16] praecepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede; [17] de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. [18] Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi. [19] Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. [20] Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae : Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

[21] Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. [22] Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam. [23] Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. [24] Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in carne una. [25] Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 2   next >