Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

God resteth on the seventh day and blesseth it. The earthly paradise, in which God placeth man. He commandeth him not to eat of the tree of knowledge. And formeth a woman of his rib.

[1] Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum. [2] Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. [3] Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. [4] Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, [5] et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:

[6] sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. [7] Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. [8] Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. [9] Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali. [10] Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

[11] Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: [12] et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. [13] Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae. [14] Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. [15] Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:

[16] praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede; [17] de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. [18] Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. [19] Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. [20] Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae: Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

[21] Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. [22] Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. [23] Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. [24] Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. [25] Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant.

< previous | Chapter 2 | next >