DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

The genealogy of the children of Noe, by whom the world was peopled after the flood.

[1] Hae sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. [2] Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. [3] Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. [4] Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. [5] Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

[6] Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. [7] Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. [8] Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra, [9] et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. [10] Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

[11] De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. [12] Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna. [13] At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, [14] et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. [15] Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,

[16] et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum, [17] Hevaeum, et Aracaeum: Sinaeum, [18] et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum. [19] Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. [20] Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

[21] De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. [22] Filii Sem: Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. [23] Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. [24] At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. [25] Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.

[26] Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, [27] et Aduram, et Uzal, et Decla, [28] et Ebal, et Abimael, Saba, [29] et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. [30] Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

[31] Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. [32] Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.

< previous | Chapter 10 | next >