Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

God createth Heaven and Earth, and all things therein, in six days.

[1] In principio creavit Deus caelum et terram. [2] Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. [3] Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. [4] Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris. [5] Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

[6] Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis. [7] Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. [8] Vocavitque Deus firmamentum, Caelum : et factum est vespere et mane, dies secundus. [9] Dixit vero Deus : Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita. [10] Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

[11] Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. [12] Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. [13] Et factum est vespere et mane, dies tertius. [14] Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos : [15] ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.

[16] Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praeesset diei : et luminare minus, ut praeesset nocti : et stellas. [17] Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram, [18] et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. [19] Et factum est vespere et mane, dies quartus. [20] Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.

[21] Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. [22] Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram. [23] Et factum est vespere et mane, dies quintus. [24] Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita. [25] Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

[26] et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra. [27] Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. [28] Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram. [29] Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam : [30] et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

[31] Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 1   next >